monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, X <<<     >>> XII

Caput XI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Si autem quidam eorum, contra quos defendimus civitatem Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, parvo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit: octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, vincla, verbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, servitutem -- quid horum est quod in breve tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta vindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio?
2 Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Unde illud est legis: "Oculum pro oculo, dentem pro dente."
Fieri enim potest, ut tam brevi tempore quisque amittat oculum severitate vindictae, quam tulit ipse alteri inprobitate peccati.
3 Porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit verbere vindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio verberatur et suavitas voluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid, in vinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari; cum iustissime annosas poenas servus in compedibus pendat, qui verbo aut ictu celerrime transeunte vel lacessivit dominum vel plagavit?
4 Iam vero damnum, ignominia, exilium, servitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla venia relaxentur, nonne pro huius vitae modo similia poenis videntur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa vita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae vindicantur longissimi temporis poenis, brevissimo tempore perpetrantur; nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est vel homicidium vel adulterium vel sacrilegium vel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum.
5 Qui vero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae perbrevis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate viventium? Quod est autem de ista civitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa civitate inmortali homines supplicio secundae mortis auferre.
6 Sicut enim non efficiunt leges huius civitatis, ut in eam quisque revocetur occisus: sic nec illius, ut in vitam revocetur aeternam secunda morte damnatus. Quo modo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus vester: "In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis," si temporale peccatum supplicio punitur aeterno?
7 Nec adtendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter vicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram. Quamvis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quod dedit.
8 Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamvis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est.